monumenta.ch > Hieronymus > csg46.88 > sectio 8 > 27 > 46 > sectio 31 > csg48.204 > 12 > sectio > csg7.89 > Matthaeus, 2 > Ioannes, 15 > 13 > sectio 11 > sectio 3 > Ioannes, 15 > sectio 10 > sectio 25 > sectio 1 > 11 > bsbClm6224.475 > 4 > sectio 1 > 12 > sectio 36 > sectio 16 > bnf10439.195 r > 28 > 42 > sectio 23 > bsbClm6224.183 > 49 > sectio 17 > bsbClm6224.475 > uwbM.p.th.q.1a.130 > sectio > 4 > bsbClm6224.4 > 18
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XVII. Dialogus inter Liberium et Constantium gestus, et quomodo Liberius fuerit exsilio destinatus. <<<     >>> XIX. Quomodo Eudoxius Antiochenum usurpaverit episcopatum.

Cassiodorus, 5, CAPUT XVIII. Quomodo Liberius per aditionem Romanarum matronarum ab exsilio sit reductus.

1 Veritatis itaque propugnator et victor Thraciam, sicut iussum fuerat, usque pervenit. Duobusque transactis annis Constantius Romae [ed Niv. et Frob., Romam] venit. Procerum vero senatorumque coniuges rogabant viros suos ut Constantio supplicarent, quatenus pastorem gregibus restitueret. Aiebant enim quia nisi flecterent animum principis, eos ipsae relinquerent, et ad pastorem illum maximum properarent.
2 At illi dixerunt: Nos furorem principis formidamus, nec forte aliquam veniam promeremur. Sed vobis, inquiunt, magis rogantibus forsitan parcet, et unum alterius fiet; aut preces suscipiet, aut si flecti nequiverit, sine aliqua iniuria vos dimittet. Hoc consilium mulieres illae, laudibus maximis proferendae, percipientes, cum ornatu solito adierunt imperatorem; quatenus ex veste sublimi insignes eas et nobiles arbitratus, reverentiam eis haberet et parceret.
3 Adeuntes enim principem tali voce clamabant: Miserere tantae civitatis, pastoris providentiam non habentis, quae luporum patet insidiis. At ille respondit: Non egere pastore alio civitatem; esse namque pontificem qui eorum curam haberet. Post magnum namque Liberium quidam diaconorum eius, Felix nomine, fuerat ordinatus.
4 Is expositam in Nicaea fidem inconcusse servavit, sed corruptoribus eius sine discretione communicabat. Nullus tamen Romae habitantium in basilicam ingressus est, cum ille intus astaret. Hoc autem etiam matronae illae imperatori dixerunt: Qua gratia flexus, praecepit illum inter omnes egregium revocari, et utrumque Ecclesiam gubernare communiter.
5 His ergo litteris in circensi spectaculo relectis, populus clamabat iustam principis esse sententiam, ut sicut dupliciter coloribus divisi sunt spectatores, sic oporteret alterum his, alterum aliis praesidere. Cum ergo primitus principis litteris sic favissent, postea commoti, communi voce clamaverunt: Unus Deus, unus Christus, unus episcopus.
6 Ipsas enim voces et ego ponere iustum iudicavi. Post has vero Christo amabilis populi pias et iustitia exornatas voces, sanctissimus quidem Liberius est reversus. Felix autem recedens habitavit aliam civitatem. [THEODORETUS, lib. II, cap. 17, Edit. Christ.]
Cassiodorus HOME

bav823.173 bav824.129 bnf1603.85

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik